Qui cum prius Eleutheri dicerentur, a flumine Eleuthero superioris Galilaeae, super quod oriundi fuerant, de caetero Herodiani dicti sunt. Cum autem fecisset prius in Jerusalem turrim quam vocavit Antoniam, qui nunc turris David dicitur, fecit et nunc aliam quam vocavit Agrippinam. A Caesare enim amabatur post Agrippam, et ab Agrippa post Caesarem. Posuit, et aquilam auream super speciosam portam templi immensi ponderis in honorem Romanorum, Judaeis id aegre ferentibus. Fecit quoque Herodion, in quo et sepultus est. Fecit et Phasaelum in memoriam fratris. Reparavit Samariam, quam et Sebastem dixit, ubi et templum maximum Caesari dedicavit. Aliud etiam templum circa Jordanis fontem candido de marmore Caesari dedicavit. Prorsus non erat idoneus regni locus, quem vacuum honore Caesaris relinqueret. Anno quoque quinto decimo regni sui templum Domini magnifice decoravit, nec solum in regno suo, verum etiam in adjacentibus civitatibus memoralia suae libertatis, quasi industriae opera reliquit.